monumenta.ch > Plinius > sectio 66

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 32, 66
{XXII} et algam maris theriacen esse Nicander tradit. plura eius genera, ut diximus, longo folio et rubente, latiore alia vel crispo. laudatissima quae in Creta insula iuxta terram in petris nascitur, tinguendis etiam lanis, ita colorem alligans, ut elui postea non possit. e vino iubet eam dari.